라틴어 문장 검색

ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6036)
tendebat in arvis ut hic saevus tendebat Achilles, hoc est tentoria habebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6051)
Lucanus felici non fausta loco tentoria ponens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5904)
iurgia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter La- conas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vin- cere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, ha- bitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 117)
alii medium clivum accipiunt, ex quo superior pars subducitur in collem surgentem, inferior (in) subiectam planitiem molliter deprimitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 73)
tectumque laremque tentoria militum more, ac si casam diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3443)
Lucanus "deseruere cavo tentoria fixa Lemanno". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2783)
Lucanus "deseruere cavo tentoria fixa Lemanno".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4262)
Principio Assyrii, ut ab ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:2)
principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem repetam, propter planitiem magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intue- rentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notatis, quid cuique significaretur memoriae prodiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 3:2)
Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:3)
illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:104)
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권347)
Utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, "laeter," ait "doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:16)
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION