라틴어 문장 검색

vixdum coeptus equis labor, et iam pulvere quarto campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus effeti, et crassum rapit eiectatque vaporem cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis impetus, et longi suspendunt ilia flatus, hic anceps Fortuna diu decernere primum ausa venit, ruit, Haemonium dum fervidus instat Admetum superare, Thoas, nec pertulit ullam frater opem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권186)
illum Tirynthius olim ferre manu sola spumantemque ore supino vertere, seu monstri victor seu Marte, solebat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권206)
iam cruor, et tepido signantur tempora rivo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권303)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris spumat et ingentes imitatur femina tauros, tandem intermissa iaculantum nube potestas reddere tela fuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권59)
non illa diem, non verba precantum respicit aut visus flectit tellure relictos, iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris fetibus abreptis Scythico deserta sub antro accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권372)
sic Hyperionium tepido Phaethonta sorores fumantem lavere Pado;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권201)
Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:11)
Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:6)
Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:1)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
Haec deus in melius crudelia somnia uertat et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 443)
hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, praeterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, calorem remittens efficit vespertino tempore regionem tepidiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장2)
campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장23)
tepidi melius 'tepidi', quasi adhuc vivi, quam 'trepidi', id est trementes, ne sit iteratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6271)

SEARCH

MENU NAVIGATION