라틴어 문장 검색

Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
Virgam uirgo gerit, qua totum circinat orbem, Qua terre spacium metitur, qua mare certis Limitibus claudit, qua circinat ardua celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:5)
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum Insinuans, mortale nichil genitumque puelle Demonstrat facies, tantum celeste quod offert Forma puellaris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:3)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
sed cuncta stupet que nuncius offert In speculo uisus, ubi nil mortale, caducum, Defficiens, terrestre micat, solumque refulget Eternum, celeste, manens, immobile, certum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:8)
Nostras namque manus terrestris fabrica tamen Exposcit, sed eas anime celestis origo Ignorat, solique suum sibi deputat ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:11)
Explicitas in dona manus ars illa relaxat, Que terre spacium, tractus maris, aeris altos Discursus, celi fines metitur, et omne Corpus sub certo describit fine nec altum Impedit, immensum tardat retrahitque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:3)
Illa uirum docet in spacium concludere terram, Aera metiri, mare sistere, claudere celum Finibus et teretem mundi describere formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:4)
Illic delphinus suae apparitionis perennio, maris invectiones futuras praedicebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:128)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:145)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)
Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION