라틴어 문장 검색

nona fugae melior, contraria furtis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:8)
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:12)
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:4)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 111)
siquid tamen olim scripseris, in Meti descendat iudicis auris et patris et nostras nonumque prematur in annum membranis intus positis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:23)
"ergo post nonam venies:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 747)
abeo, et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate28)
' 'ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:25)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)
est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 285:2)
perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:1)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae ac consiliorum explicant artes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 48:1)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION