라틴어 문장 검색

igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장10)
Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장3)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
testamentum Acerroniae requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장7)
Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres qui supra numerum petebant legioni praeficiendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장1)
in qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장2)
ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장3)
qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장2)
tabulas testamenti saepius a se et incustodita dierum observatione signatas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장5)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
testamentum foedis adversus Neronem adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장15)
Proximam necem Plautii Laterani consulis designati Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non illud breve mortis arbitrium permitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장1)
Ille interritus poscit testamenti tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장1)
at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas etiam in testamentum contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장4)
ac vulgato eius indicio inter damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne supremas tabulas moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION