라틴어 문장 검색

hospitis antiqui solitas intravimus aedes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권466)
"Circus in hunc exit clamataque palma theatris:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권99)
qui tamen in primis aedibus ante fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권189)
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권412)
Ecce suburbana rediens male sobrius aede ad stellas aliquis talia verba iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권507)
Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:2)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Dictis et tempore motae adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:7)
Ac primum attonitas etiamnum voce canentis innumeras volucres anguesque agmenque ferarum Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:1)
Structoque utrimque theatro ceu matutina cervus periturus harena praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:3)
cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum moenia Troum, verum etiam summas arces intrare suaque eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 30:5)
Quis foret et quare sacra coleretur in aede, cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti accipe ait Macareu, dominaeque potentia quae sit hinc quoque disce meae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 39:1)
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:8)
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem, umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere visus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:5)
Hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque divus ab excelsa prospectet Iulius aede."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION