라틴어 문장 검색

atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer cupiens videre lucem, ut tecum loquerer simulque ut essem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 503)
certe ego te in medio versantem turbine leti eripui et potius germanum amittere crevi quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:10)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
Nam et ego qui scribo tam pro me quam pro aliis, velut decet imperatoriam maiestatem benignissimum vidi et clementissimum te audivi, cum pedes tuos manus mee tractarunt et labia mea debitum persolverunt. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 47:4)
Qui modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in his versibus:
(단테 알리기에리, Epistolae 97:4)
26. Forma vero est duplex, forma tractatus et forma tractandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 100:1)
Forma sive modus tractandi est poeticus, fictivus, descriptivus, digressivus, transumptivus;
(단테 알리기에리, Epistolae 100:6)
primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 11:2)
2. Est igitur super quod gradimur ydioma tractando tripharium, ut superius dictum est:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 59:1)
De Perusio, Urbe Veteri, Viterbio, nec non de Civitate Castellana, propter affinitatem quam habent cum Romanis et Spoletanis, nichil tractare intendimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 121:1)
Et quid maioris potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit ?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 162:2)
Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 174:1)
nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla questio est - nemo enim montaninis rusticana tractantibus hoc dicet esse conveniens -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 7:3)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION