라틴어 문장 검색

Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:1)
O felicem clementiam tuam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:1)
Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 99:3)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:1)
Immo nescio an magis vires sapientiae ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:6)
Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:5)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet ;
(세네카, De Providentia, book 1 42:3)
ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:5)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
ego tranquillitatem voco.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION