라틴어 문장 검색

ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:15)
tandem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:27)
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole virum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:10)
Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:4)
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:9)
fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:16)
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors funera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:1)
"O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:2)
Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:15)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
Area cum primis ingenti aequanda cylindro et vertenda manu et creta solidanda tenaci, ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat, tum variae inludant pestes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:2)
Rara sit an supra morem si densa requires - altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo - ante locum capies oculis alteque iubebis in solido puteum demitti omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:2)
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:4)
Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 51)
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION