라틴어 문장 검색

tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:4)
'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장1)
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장4)
non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장2)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
tandem rege tristitiae causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 20:2)
nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:34)
et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:45)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:19)
Et sic instantia videtur errare secundum 'non causam ut causa'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:22)
Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:11)
qua re instantia nullam efficaciam habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:20)
tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION