라틴어 문장 검색

leuiter obiurganda uana tristitia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:4)
In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:2)
Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:4)
At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 19:2)
ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 3:4)
sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:5)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:3)
leviter objurganda vana tristitia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 18:5)
In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:2)
si nimia tristitia est, prodest lenis, sed multa bis die frictio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:4)
hic habitat nullo constricta Licentia nodo et flecti faciles Irae vinoque madentes Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum Pallor et in primis titubans Audacia furtis iucundique Metus et non secura Voluptas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:46)
quam torva voluptas frontis et augusti maiestas grata pudoris!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:318)
tu prima voluptas, tu postrema mihi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:268)
hic radiant flores et prati viva voluptas ingenio variata suo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:96)
inmensa voluptas et risus plerumque subit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION