라틴어 문장 검색

"Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum impedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 441:1)
aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit, et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:2)
vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:3)
"multi etiam, qui ab senatu non impetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 457:2)
nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, qui post eos triumphaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 457:3)
quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:2)
et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:2)
si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 467:1)
"triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:1)
ambo regnabant, cum de iis triumphatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:2)
de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:3)
et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 471:1)
victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:2)
ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum conscendi, rediens alterum ex Capitolio prope iam expirantem inveni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 510:1)
haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyriisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 526:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION