라틴어 문장 검색

Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:3)
Quidam cucumeris anguinei umorem ex- pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:4)
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:1)
Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:3)
nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:2)
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:1)
nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:3)
Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 30:1)
nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 30:2)
Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:2)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)
Nee dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hocadsumpto largioribustorretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 3:1)
At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut quis eam supervenit umor, lente prorepit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 5:1)
Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:4)
Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION