라틴어 문장 검색

puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)
Vnguenta, noctem, savium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 199)
aliis locis, ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur <farina> parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장3)
harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장3)
in qua machina inpendens infundibulum subministrat molis frumentum et eadem versatione subigitur farina.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장6)
Etenim animorum praeoccupatio sermonum semper postulat praefationes, instar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius subintret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:9)
amaracus hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6931)
In tenuem ferrum forti molo dente farinam, Et cadit attritu dura farina meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:4)
Ante omnia, magna copia transportanda pannis biscocti, farinae ex avena, pollinis, farinae omnigenae, et similium, ut sub initiis praesto sint donec panis confici possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:22)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
VIII, 7028. 200, 34 Unguenti p. )-( VII, Targa, qui recte judicat deesse epitheton voci unguenti;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1094)
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)

SEARCH

MENU NAVIGATION