라틴어 문장 검색

Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:9)
Cum religio sit praecipuum humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et charitatis vinculis astringatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:2)
Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia dicimus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:8)
Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:10)
Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:14)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:2)
Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:20)
Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:27)
Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:16)
Opinio autem rem et substantiam progignit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:16)
Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장10)
Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장15)
Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION