라틴어 문장 검색

Gravioribus vero doloribus urgentibus, cataplasma imponi quoque conveniet vel ex lolio, vel ex hordeo, cui pinguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 6:4)
eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:2)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
At iis, quae in priorem posterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum durum aliquid, idque supra prominent os manu urgendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 2:4)
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas, ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:135)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
incumbas utinam, Neptune, tridenti pollutumque solum toto cum crimine mergas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:26)
pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:130)
nunc alias armorum incumbere curas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:216)
modo tendere cursum in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:270)
tua nos urgenti dextera leto eripuit, tectisque suis redduntur et agris damnati fato populi, virtute renati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:11)
Romanos commovit atrox iniuria patres, urgerent maiora licet, graviterque tulere, urbibus inter se claris de culmine rerum congressis, aliquid gentes audere minores.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:148)
Nec minus accepto nostrae rumore cohortes (sic ducis urget amor) properantibus undique signis conveniunt, visoque animi Stilichone recepti singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:152)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
incumbat si turbidus Auster et unda pulset utrumque latus, posito certamine nautae contenti meliore manu seseque pavere confessi (finem studiis fecere procellae):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae100)

SEARCH

MENU NAVIGATION