라틴어 문장 검색

O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)
obsides fidei accipe
(세네카, Thyestes 532:1)
attamen hic nuper, placidissime princeps, obside percepto nostrae de moenibus urbis visceribus miseris insertum depulit ensem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)
"Ducis hinc pugnas et foedera regum pandere, Roma, libet, variis incussa procellis bellorum regi Getico tua Gallia pacis pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses tu, Theodore, venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 90)
usuram petimurque reddimusque;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium7)
"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
Sat magna usura est pro beneficio memoria.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 737)
Interea Trinouantum firmissima ciuitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari sese dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:7)
Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:7)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
de agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:1)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 145:1)
deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 146:1)
et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION