라틴어 문장 검색

Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII4)
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII7)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis Thybris et hiberno rumperet arva lacu, Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta, Inplevit saxis obposuitque vadis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXV2)
cum murmure montis] sic dixit Pacuvius murmur maris, quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi magno misceri murmure pontum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 554)
modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.' aeole incute vim ventis ordo ipse est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 654)
et dissice corpora hic mutavit coniunctionem, nam dicendum erat 'aut dissice corpora'. corpora ponto tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur et toto descendit corpore pestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 703)
et multi sic legunt 'inliditque vadis atque aggere cingit harenae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1122)
et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1185)
ergo 'stagna' et 'imis vadis refusa' aliud pendet ex alio, quia inmobilis aqua in imo maris tantummodo est, quam tunc ab imo motu dicit esse turbatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1262)
'aut age diversas et dissice corpora ponto' 'disiectam Aeneae toto videt aequore classem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1283)
in vada caeca incognita, latentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5361)

SEARCH

MENU NAVIGATION