라틴어 문장 검색

Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:3)
Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:1)
Et hoc saepe usu probatum est ut graviora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:2)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
ignea pontum Astra petent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:28)
Nec pretium tanti tellus pontusque furoris Tunc erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:40)
sed quantum, volucres cum bruma coercet, Rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, Tanta quies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:61)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:10)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
Nova da mihi cernere litora Ponti, Telluremque novam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:39)
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes, Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:48)
Longior Italia, donec confinia pontus Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:59)
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION