라틴어 문장 검색

"Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, divinosque lacus, et Averna sonantia silvis, insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:1)
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, - quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, - quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:6)
Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 19:1)
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:13)
docuit post exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina vates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:4)
Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago ardentes dare visa faces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:9)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
Tuque, O sanctissima vates, praescia venturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:17)
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:1)
Ostia iamque domus patuere ingentia centum sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:3)
Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:1)
Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:3)
"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:3)
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:12)
"Procul O procul este, profani," conclamat vates, "totoque absistite luco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION