라틴어 문장 검색

Effugia servitutis sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:12)
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:2)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:4)
Si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et impavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves - serviant ista, non imperent - , ita demum utilia sunt menti.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 38:3)
Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:2)
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:3)
sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.53)
Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.11)
Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.5)
in servitutem cadere de regno grave est.
(세네카, Phoenissae 609:1)
Confessio seruitutis est iussa facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 4:5)
hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 8:8)
nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:11)
hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION