라틴어 문장 검색

Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:2)
Non potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:4)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 5:3)
Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:3)
Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:5)
Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
Interim temeritas est damnare, quod nescias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:4)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
Caeca est temeritas quae petit casum ducem.
(세네카, 아가멤논 3:25)
quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:8)
Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:1)
praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION