라틴어 문장 검색

sic quoque, cum fatigatio gratuita possit libenter admitti, libentius tamen 2 atque amabilius 3 verecundi leguntur, idque cum expensa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:1)
uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt, sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit, filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 24:1)
praepositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, plusculum iusto et corpore infirmus et verecundus ingenio eoque parendi quam imperandi promptior exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat et, si quis illum de iunioribus spreverit tamquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 4:1)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit lumina demissam et dulci probitate rubentem, ipsa toros et sacra parat cinctuque Latino dissimulata deam crinem vultusque genasque temperat atque nova gestit minor ire marita.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam4)
discede Laborque Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis balnea dumque procax vittis hederisque, soluta fronde verecunda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci14)
hinc anni stantes in limine vitae, hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox et pudor et tenero probitas maturior aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus16)
sola verecundo deerat praetexta decori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus59)
sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 9)
ingenium probitas artemque modestia vincit, nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit hoc cessare decus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 28)
hic plura pones vocibus et modis passu solutis, sed memor interim nostri verecundo latentem barbiton ingemina sub antro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum21)
nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis intumuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam42)
qualiter alta comam silvarum gloria pinus seu Iovis igne malo seu iam radice soluta deficit et nulli spoliata remurmurat aurae, quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt culta deum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam57)
tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque luxuriae confine tenens pietasque per omnes dispensata modos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii25)
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 51)

SEARCH

MENU NAVIGATION