라틴어 문장 검색

Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:2)
Ille nepotem suum - quamquam illic omnibus omne cognatum est - applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:2)
Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:1)
Decernatur itaque, et quo tendamus et qua, non sine perito aliquo, cui explorata sint ea, in quae procedimus, quoniam quidem non eadem hic quae in ceteris peregrinationibus condicio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:2)
" Summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute laetus " aut" Invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:1)
Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:9)
me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 94)
non tamen haec ulli venient ingrata legenti, sive in amore rudis sive peritus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b28)
"Lygdamus uratur - candescat lamina uernae - sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi - at Nomas - arcanas tollat uersuta saliuas;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 721)
non te terreat hic nimis peritus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem56)
tum si forte fuit quod imperator Eoas soceri venire in aures fido interprete vellet et perito, te commercia duplicis loquelae doctum solvere protinus legebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium53)
seu nos atria vestra continebant, Marcelline meus, perite legum (qui, verax nimis et nimis severus, asper credens esse nescienti;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium104)
tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
Epistulam tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus virque amicorum, quae primoribus verbis salutatione libata reliquo sui tractu, qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION