라틴어 문장 검색

Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praeliturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 535:1)
postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 77:1)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 182:1)
sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 644:3)
edixitque diem quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 652:2)
rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 19:1)
cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 162:1)
vestimenta exercitui deerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 498:2)
itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 29:1)
legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque qui ex custodia emissi redderentur regi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 238:2)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:2)
item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 353:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION