라틴어 문장 검색

hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
quis pomaria prisca regis Indi hic nunc comparet aureasque vites electro viridante pampinatas, cum Porus posuit crepante gaza fulvo ex palmite vineam metalli gemmarum fluitantibus racemis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum22)
hunc quoque manente sententia Galliis post praefectus Priscus Valerianus consiliis suis tribunalibusque sociavit, iudicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat subolem, iungeret et dignitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:5)
Arvernorum, pro dolor, servitus, qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere et sanguine ab Iliaco populos computare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:2)
namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 3:3)
Leontioque, prisco Livia quem dat e senatu, dic:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:16)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권5)
"nec maior in istis sudor, Apollinco quam fila sonantia plectro cum quaterem priscosque virum mirarer honores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권63)
ite per annos saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis59)
"dum me flammigeri portabit machina caeli, nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos nee Tiburna domus solisque cubilia Gades."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis74)
Parvi beatus ruris honoribus, qua prisca Teucros Alba colit lares, fortem atque facundum Severum non solitis fidibus saluto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum1)
non aula quidem, Tirynthie, nee te regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne foedus amicitiae, scit adhuc florente sub aevo par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque spirat et in carae vivit complexibus umbrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis34)
non te series inhonora parentum obscurum proavis et priscae lucis egentem plebeia de stirpe tulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii8)
te nostra magistro Thebais urgebat priscorum exordia vatum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum81)

SEARCH

MENU NAVIGATION