라틴어 문장 검색

cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 1:3)
Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:2)
etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:2)
neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 2:3)
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:1)
Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:21)
postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:1)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:1)
is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:5)
mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:8)
cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:2)
vetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:2)
cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, istis, quaeso inquit ista horribilia minitare purpuratis tuis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION