라틴어 문장 검색

vincere ego prohibui Hannibalem, ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 602:1)
in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 490:1)
vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 491:1)
quae cum corporis robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 117:2)
deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 460:2)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
nam ita nunc mos viget, ita nunc servitiumst:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 311)
Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2152)
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4189)
Callicles Larem corona nostrum decorari volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 21)
cumulum discretio carpit, nos plenum sine parte Deum testamur et unum, in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 111)
Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)
Multus in orbe uiget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe uiget.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION