라틴어 문장 검색

mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret.
(아풀레이우스, 변명 97:5)
namque eum etiam uicit saepenumero - pudet dicere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:7)
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus - inde ei suppeditata doctrina est - , eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset.
(아풀레이우스, 플로리다 18:20)
"nam siue ego uicero,"
(아풀레이우스, 플로리다 18:22)
"ita, si uincis, in condicionem incidisti:"
(아풀레이우스, 플로리다 18:25)
"si uinceris, in damnationem."
(아풀레이우스, 플로리다 18:26)
quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
(아풀레이우스, 플로리다 18:54)
"Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:40)
"Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:33)
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)
"At paulo ante pinnatam Pegasi vincebas celeritatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:11)
Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:2)
"Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:20)
"Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION