라틴어 문장 검색

fortasse instar flammae spiritus vini, quae clemens et lenis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:3)
adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:3)
Fiat experimentum spiritus vini in lignis, ac etiam in butyro aut cera aut pice;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:1)
et immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:6)
9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex vino et epulis, ex venere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 149:1)
Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:2)
Videtur autem ex flammis illa ex spiritu vini esse mollissima;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:4)
Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus vini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 165:2)
ut spiritus vini, in pondere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:13)
ponatur situla in patera, et circumfundatur spiritus vini in modica quantitate, quae ad labra situlae non attingat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:3)
tum accende spiritum vini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:4)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
Notetur itaque utrum flamma lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus vini distinguere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:6)
Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coacervationem materiae, ut opus habeat spiritus vini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio vicies et semel majore quam implet aurum, non erraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:12)
Hanc phialam spiritu vini implevimus fere ad collum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION