라틴어 문장 검색

Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:2)
non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 1:2)
Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 2:1)
Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur), certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:1)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:2)
Nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:4)
Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:16)
Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis uicos adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos uisitandi, et, ut breuiter dicam, animas curandi causa fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:10)
Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:7)
quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:10)
nam et episcopus Aidan, et quique nouerant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore diuini famulatus, sedulo eam uisitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION