라틴어 문장 검색

Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:11)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:10)
obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:14)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:24)
Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:16)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:10)
Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:22)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περι` ἀρχων͂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:10)
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat armatum, cum iam tolli vexilla iuberet, res memoranda novis annalibus atque recenti historia, speculum civilis sarcina belli;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II61)
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus aut curvum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, sed quaedam ex libris et non intellegat, odi hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem servata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria versus nec curanda viris opicae castigat amicae verba;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI231)

SEARCH

MENU NAVIGATION