라틴어 문장 검색

ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 167:1)
ad quinque milia voluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 40:1)
ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 284:1)
quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 297:2)
milites mercede conducendi ex iis gentibus quae sub dicione populi Romani sunt Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 459:1)
inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha18)
Scipio etsi non exul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exilium indixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 621:1)
devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 356:1)
tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 358:1)
sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 633)
verbera compedes molae, [magna] lassitudo fames frigus durum, haec pretia sunt ignaviae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 64)
heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4151)
venit ignavia, ea mihi tempestas fuit, mi adventu suo grandinem [imbremque] attulit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 233)
Mea Ignavia, tu nunc me inrides?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2151)
Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION