라틴어 문장 검색

horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 210:2)
eodem die decrevit senatus C. Popilius consul ludos per dies decem Iovi optimo maximo fieri voveret donaque circa omnia pulvinaria dari, si res publica decem annos in eodem statu fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 293:1)
ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul, ludos fieri donaque dari quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 294:1)
quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 148:2)
postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 14:1)
senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 25:1)
ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 28:1)
eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in monte Albano dedicavit quinquennio post quam vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 172:1)
ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:1)
et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:2)
Iube vero vasa pura adornari mihi, ut quae apud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 275)
me inferre Veneri vovi ieientaculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1125)
Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 353)
exuvias facere quas vovi volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 328)

SEARCH

MENU NAVIGATION