라틴어 문장 검색

fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:7)
Seneca Lucilio suo salutem Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 731)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)
Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene solvere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 9:2)
sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:3)
Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 10:2)
Non, ut existimo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:3)
Ego tamen illic aliquid et doceo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 3:5)
Quaeris, quid doceam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 3:6)
si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:4)
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:2)
Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 9:1)
Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:4)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION