라틴어 문장 검색

Pervenit ad miseros damno graviore colonos pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:1)
Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem partior et vacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:11)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)
Quis enim manet exitus urbem, cum suus haec illi reserabit moenia Mavors et non noster amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:26)
Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, huius opem magnis imploravere periclis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 29:1)
Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:1)
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:2)
quodque urbibus esse quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:5)
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 56:1)
Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:6)
Sed quid loca grata, quid urbes peccavere meae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:7)
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi tecta tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:1)
petit, urbe vel agro se iuvet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:2)
et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille viros murum tamen occupat unus, sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, vastius insurgens decimae ruit impetus undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:2)
Trepidant haud segnius omnes, quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION