라틴어 문장 검색

ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 132)
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 135)
amorem missum facere me, dum illi obsequar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 143)
hic homo ex amore insanit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 2108)
sanus non est ex amore illius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3189)
Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit eius amore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3192)
Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3196)
decurso spatio breve quod vitae relicuomst voluptate, vino et amore delectavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 24)
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 43)
Quia enim me adflictat amor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4132)
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4139)
si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4140)
qui est amor cultu optumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 115)
I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 252)
Hancine aetatem exercere me amoris gratia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION