라틴어 문장 검색

Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 4:1)
Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 14:1)
inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 18:2)
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 19:1)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 2:2)
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus Exultat, telis et luce coruscus aena, additam supra vidimus h litteram et ahena factum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 6:3)
Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quae didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 6:1)
Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vellere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:2)
Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 9:2)
De inlaudato autem duo videntur responderi posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 10:1)
Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est - neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 10:1)
Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιε`σ et νόμιμον διεζευγμένον videri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:1)
Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 7:1)
nam id quoque non inperite factum, quis non videt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION