라틴어 문장 검색

Quomodo illos doces malum non esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:2)
Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 10:1)
lingua non constat, quid est, quare illum existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:9)
Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:5)
Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:5)
An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:4)
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 15:1)
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 21:2)
Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 1:2)
Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:1)
Quaeritur utrum doceant isti virtutem an non;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:1)
si non docent, ne tradunt quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:2)
Si docent, philosophi sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:3)
Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:4)
Inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION