라틴어 문장 검색

Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:2)
Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:2)
Vides in opere poetae verba Labeonis?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:1)
Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:3)
Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:3)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:1)
Et, ne multis morer, ipsa de eo Salustii verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:2)
Refero enim pontificis vetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 10:2)
Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:2)
Sic nimirum M. Cato senatorem non ignobilem Caecilium spatiatorem et Fescenninum vocat, eumque staticulos dare his verbis ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 9:1)
sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:2)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:2)
Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 6:2)
fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION