라틴어 문장 검색

Equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장29)
Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장74)
Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장15)
Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장32)
Sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장5)
cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장6)
plurimum facere, [et] minimum ipse de se loqui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장4)
Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo voluebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장5)
"Paruum ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장1)
Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장12)
Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장22)
Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum paruo argenti pondere quaestori traduntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장9)
Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장47)
Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION