라틴어 문장 검색

Maluissem Maronem et in hac parte apud auctorem suum vel apud quemlibet Graecorum alium quod sequeretur habuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 4:2)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Vidimus, o cives, Diomede ut talium nominum accusativus Graecus est in e desinens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:4)
Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 20:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 14:2)
Cum haec ita sint, videtis tamen Virgilium Euripide auctore quam Aristotele uti maluisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:1)
quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:2)
Quis hic Palicus deus, vel potius qui di Palici, nam duo sunt, apud nullum penitus auctorem Latinum, quod sciam, repperi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 16:1)
quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:2)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
Sed significatio nominis et loci duplex est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:2)
Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:3)
Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION