라틴어 문장 검색

Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:1)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
Nam cum omnis honestas manet a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis, haec in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:3)
Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:1)
Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:1)
ratione autem utentium duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:4)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:1)
Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:5)
quibuscum si frequentes sunt, opinionem afferunt populo eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:4)
Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:1)
Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:1)
In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION