라틴어 문장 검색

sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 74:1)
nunc deteriore condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt captivi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 83:1)
Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 93:2)
iis ludis faciendis praeerit praetor is qui ius populo plebeique dabit summum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 179:1)
quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:2)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus nulla erat per condiciones veniae spes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 374:1)
quae ubi in castra Siculorum sunt nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditam Romanis, legatos de condicionibus dedendae urbis explorata prius per conloquia voluntate eorum qui obsidebantur ad Marcellum mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 418:1)
dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 594:1)
dispar ut causa earum, ita condicio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:2)
pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 620:1)
in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 162:2)
praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 230:1)
his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 301:1)
ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam cives mallent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 335:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION