라틴어 문장 검색

ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:1)
quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 663:1)
moram pugnae attulit quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 687:2)
ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures, durum in armis genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 708:1)
posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:2)
tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 732:1)
litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 734:1)
et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 742:1)
senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 746:1)
novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 5:1)
Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 15:1)
hanc iustam legionem - et id ferme roboris erat - in prima acie locat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 15:2)
ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem - Orongin barbari appellabant - mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 30:1)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)
additum erat et triariorum equiti praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION