라틴어 문장 검색

turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 666:1)
Claudi, cui, acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 666:2)
non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:1)
P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha9)
lex agraria primum lata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha27)
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 3:1)
quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 97:2)
non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 99:3)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:2)
debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege agente;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 110:1)
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 113:1)
id factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:4)
quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 126:1)
qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION