라틴어 문장 검색

" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 154:1)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 385:1)
Item Constantinus cum bellum pararet in Persas, in suburbano Constantinopolitano villa publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rem publicam filiis tradens, diem obiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:5)
neque vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:3)
Ego autem, si [quo] modo consequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali causam tamquam virgula videar attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:1)
haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam tribunum pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 10:1)
in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:2)
inter quos, omisso discrimine vera an vana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam avertant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 151:2)
qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 35:1)
complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 601:2)
qui quibus rebus utilitas rei publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur, hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 211:2)
quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:4)
quod neque peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusis ambitus largitionibus neque geri e re publica sine periculo corruptis civitatis moribus ad hastam publicam numquam accessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 2:2)
est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1215)

SEARCH

MENU NAVIGATION