라틴어 문장 검색

Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium, quin maximo cuique plurimum debeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:1)
Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:2)
suntque officia, quae aliis magis quam aliis debeantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:3)
Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat, ex quo, quantum cuique debeatur, intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:5)
nullum enim est tempus, quod iustitia vacare debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:6)
eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:5)
Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:6)
Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:5)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:1)
si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:3)
Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatern et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:2)
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION