라틴어 문장 검색

Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:2)
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:1)
tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:2)
Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:4)
Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 2:3)
Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut supersit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 3:2)
Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:3)
nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:2)
Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,eorumque partes summae lingulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 4:1)
Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:2)
Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:3)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:1)
Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 17:1)
quia per feturam diligenter claudi debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION