라틴어 문장 검색

consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat Metellus, pontifex maximus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 582:1)
dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:1)
nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 590:1)
liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 619:1)
posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:1)
in acie ibi steti, eam partem sum tutatus in qua me consul esse voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 621:1)
Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 712:1)
ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 713:1)
L. Cornelius Scipio consul legato Scipione Africano fratre (qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei Graecia provincia decerneretur, cum C. Laelio, qui multum in senatu poterat, ea provincia dari videretur) profectus ad bellum adversus Antiochum regem gerendum, primus omnium Romanorum ducum in Asiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha1)
nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 34:2)
consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:1)
ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:2)
consul iam munimentis quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 52:1)
dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 65:2)
itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION